Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ambiat: et socii portus dilectuque initi
  2. terra Dieareheo nec non plaga cara madenti
  3. Surrentina deo sertis altaria cingat,
  4. materni qua litus avi, quem turba nepotum
  5. circuit et similes contendit reddere vultus,
  6. gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,
  7. quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
  8. Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
  9. lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
  10. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  11. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  12. his senium longaeque decus virtutis et alba
  13. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  14. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  15. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  16. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
  17. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  18. stet domus et donis numquam mutata sacratis.
  19. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  20. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti