Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  2. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  3. his senium longaeque decus virtutis et alba
  4. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  5. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  6. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  7. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
  8. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  9. stet domus et donis numquam mutata sacratis.
  10. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  11. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
  12. —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,
  13. qualis maternis Helene iam digna palaestris
  14. inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
  15. vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
  16. admovere iubar mediae duo sidera lunae.
  17. Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
  18. irascorque etiam, quantum irascuntur amantes,
  19. tantane me decuit vulgari gaudia fama
  20. noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,