Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
  2. lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
  3. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  4. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  5. his senium longaeque decus virtutis et alba
  6. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  7. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  8. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  9. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
  10. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  11. stet domus et donis numquam mutata sacratis.
  12. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  13. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
  14. —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,
  15. qualis maternis Helene iam digna palaestris
  16. inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
  17. vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
  18. admovere iubar mediae duo sidera lunae.
  19. Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
  20. irascorque etiam, quantum irascuntur amantes,
  21. tantane me decuit vulgari gaudia fama
  22. noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,
  23. protinus ingenti non venit nuntia cursu
  24. littera, quae festos cumulare altaribus ignes
  25. et redimire chelyn postesque ornare iuberet