Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
  2. Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
  3. lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
  4. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  5. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  6. his senium longaeque decus virtutis et alba
  7. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  8. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  9. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  10. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
  11. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  12. stet domus et donis numquam mutata sacratis.
  13. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  14. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
  15. —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,