Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. materni qua litus avi, quem turba nepotum
  2. circuit et similes contendit reddere vultus,
  3. gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,
  4. quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
  5. Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
  6. lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
  7. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  8. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  9. his senium longaeque decus virtutis et alba
  10. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  11. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  12. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  13. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
  14. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  15. stet domus et donis numquam mutata sacratis.
  16. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  17. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
  18. —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,
  19. qualis maternis Helene iam digna palaestris
  20. inter Amyclaeos reptabat candida fratres;