Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- vinaque perpetuis aevo certantia fastis,
- a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales
- distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser
- exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro,
- lubrica qua recubent conchylia mollius alga:
- nobis verus amor medioque Helicone petitus [*](passu Markland: passum M, passim s. )
- sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
- suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
- donec ab Elysiis prospexit sedibus alter
- Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
- o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
- nox et Erythraeis Thetidis signanda lapidis
- et memoranda diu geniumque habitura perennem!
- mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti
- atque locuturas mentito corpore ceras
- edidici. quis namque oculis certaverit usquam
- Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
- et non inscriptis auctorem reddere signis?
- hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
- aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
- Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
- quid Polyeliteis iussum spirare caminis,
- linea quae veterem longe fateatur Apellen,
- monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
- desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
- Haec inter castae genius tutelaque mensae
- Amphitryoniades multo mea cepit amore
- pectora nec longo satiavit lumina visu:
- tantus honos operi finesque inclusa per artos [*]()
- maiestas! deus ille, deus! seseque videndum
- indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
- sentirique ingens! et eum mirabilis intra [*](finesque per artos s: finesque (tennesque, iuvenesque edd.) per artus M. days; Tithonia is the Dawn. of twice the usual length. )
- stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
- si visus per membra feres: ‘hoc pectore pressus
- vastator Nemees, haec exitiale ferebant
- robur et Argoos frangebant brachia remos.’
- a! spatio [*]() tam magna brevi mendacia formae!
- quis modus in dextra, quanta experientia docti
- artificis curis, pariter gestamina mensae
- fingere et ingentes animo versare colossos!
- tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris
- nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,
- Lemnius exigua potuisset ludere massa.
- nec torva effigies epulisque aliena remissis,
- sed qualem parci domus admirata Molorchi
- aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
- qualis et Oetaeis emissus in astra favillis
- nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat:
- sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens,
- hortatur mensas, tenet haec marcentia fratris
- pocula, at haec clavae [*]() meminit manus; aspera sedis [*]()