Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
  2. Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
  3. quid Polyeliteis iussum spirare caminis,
  4. linea quae veterem longe fateatur Apellen,
  5. monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
  6. desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
  7. Haec inter castae genius tutelaque mensae
  8. Amphitryoniades multo mea cepit amore
  9. pectora nec longo satiavit lumina visu:
  10. tantus honos operi finesque inclusa per artos [*]()
  11. maiestas! deus ille, deus! seseque videndum
  12. indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
  13. sentirique ingens! et eum mirabilis intra
  14. [*](finesque per artos s: finesque (tennesque, iuvenesque edd.) per artus M. days; Tithonia is the Dawn. of twice the usual length. )
  15. stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
  16. si visus per membra feres: ‘hoc pectore pressus
  17. vastator Nemees, haec exitiale ferebant
  18. robur et Argoos frangebant brachia remos.’
  19. a! spatio [*]() tam magna brevi mendacia formae!
  20. quis modus in dextra, quanta experientia docti
  21. artificis curis, pariter gestamina mensae