Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et non inscriptis auctorem reddere signis?
  2. hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
  3. aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
  4. Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
  5. quid Polyeliteis iussum spirare caminis,
  6. linea quae veterem longe fateatur Apellen,
  7. monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
  8. desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
  9. Haec inter castae genius tutelaque mensae
  10. Amphitryoniades multo mea cepit amore
  11. pectora nec longo satiavit lumina visu:
  12. tantus honos operi finesque inclusa per artos [*]()
  13. maiestas! deus ille, deus! seseque videndum
  14. indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
  15. sentirique ingens! et eum mirabilis intra
  16. [*](finesque per artos s: finesque (tennesque, iuvenesque edd.) per artus M. days; Tithonia is the Dawn. of twice the usual length. )
  17. stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
  18. si visus per membra feres: ‘hoc pectore pressus
  19. vastator Nemees, haec exitiale ferebant
  20. robur et Argoos frangebant brachia remos.’
  21. a! spatio [*]() tam magna brevi mendacia formae!