Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nobis verus amor medioque Helicone petitus
  2. [*](passu Markland: passum M, passim s. )
  3. sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
  4. suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
  5. donec ab Elysiis prospexit sedibus alter
  6. Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
  7. o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
  8. nox et Erythraeis Thetidis signanda lapidis
  9. et memoranda diu geniumque habitura perennem!
  10. mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti
  11. atque locuturas mentito corpore ceras
  12. edidici. quis namque oculis certaverit usquam
  13. Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
  14. et non inscriptis auctorem reddere signis?
  15. hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
  16. aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
  17. Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
  18. quid Polyeliteis iussum spirare caminis,
  19. linea quae veterem longe fateatur Apellen,
  20. monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
  21. desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.