Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro,
  2. lubrica qua recubent conchylia mollius alga:
  3. nobis verus amor medioque Helicone petitus
  4. [*](passu Markland: passum M, passim s. )
  5. sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
  6. suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
  7. donec ab Elysiis prospexit sedibus alter
  8. Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
  9. o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
  10. nox et Erythraeis Thetidis signanda lapidis
  11. et memoranda diu geniumque habitura perennem!
  12. mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti
  13. atque locuturas mentito corpore ceras
  14. edidici. quis namque oculis certaverit usquam
  15. Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
  16. et non inscriptis auctorem reddere signis?
  17. hic tibi quae docto multum vigilata Myroni
  18. aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
  19. Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
  20. quid Polyeliteis iussum spirare caminis,
  21. linea quae veterem longe fateatur Apellen,