Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Haec amnis pariterque se levarat
- ingenti plaga marmorata dorso,
- huius ianua prosperumque limen
- arcus, belligeris ducis tropaeis
- et totis Ligurum nitens metallis,
- quantus nubila qui coronat imbri.[*]()
- illic flectitur excitus viator,
- illic Appia se dolet relinqui,
- tune velocior acriorque cursus,
- tunc ipsos iuvat impetus iugales;
- ceu fessis ubi remigum lacertis
- primae carbasa ventilatis, aurae,
- ergo omnes, age, quae sub axe primo
- Romani colitis fidem parentis,
- prono limite commeate gentes,
- Eoae citius venite laurus.
- nil obstat cupidis, nihil moratur:
- qui primo Tiberim relinquit ortu,
- primo vespere naviget Lucrinum.
- Sed quam fine viae recentis imo,