Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. puro gurgite provocare Lirim.’
  2. [*](et s: it M. )[*](obluat M: obruat s. )
  3. Haec amnis pariterque se levarat
  4. ingenti plaga marmorata dorso,
  5. huius ianua prosperumque limen
  6. arcus, belligeris ducis tropaeis
  7. et totis Ligurum nitens metallis,
  8. quantus nubila qui coronat imbri.[*]()
  9. illic flectitur excitus viator,
  10. illic Appia se dolet relinqui,
  11. tune velocior acriorque cursus,
  12. tunc ipsos iuvat impetus iugales;
  13. ceu fessis ubi remigum lacertis
  14. primae carbasa ventilatis, aurae,
  15. ergo omnes, age, quae sub axe primo
  16. Romani colitis fidem parentis,
  17. prono limite commeate gentes,
  18. Eoae citius venite laurus.
  19. nil obstat cupidis, nihil moratur:
  20. qui primo Tiberim relinquit ortu,
  21. primo vespere naviget Lucrinum.
  22. Sed quam fine viae recentis imo,
  23. qua monstrat veteres Apollo Cumas,
  24. albam crinibus infulisque cerno!
  25. visu fallimur? an sacris ab antris
  26. profert Chalcidicas Sibylla laurus?
  27. cedamus; chely, iam repone cantus:
  28. vates sanctior incipit, tacendum est.
  29. en! et colla rotat novisque late
  30. bacchatur spatiis viamque replet,
  31. tunc sic virgineo profatur ore:
  32. ‘dicebam, veniet—manete campi
  33. atque amnis—, veniet favente caelo,
  34. [*](imbri M: Iri s. )
  35. qui foedum nemus et putres harenas
  36. celsis pontibus et via levabit.
  37. en! hic est deus, hunc iubet beatis
  38. pro se Iuppiter imperare terris;
  39. quo non dignior has subit habenas,
  40. ex quo me duce praescios Averni
  41. Aeneas avide futura quaerens
  42. lucos et penetravit et reliquit.
  43. hic paci bonus, hic timendus armis,
  44. Natura melior potentiorque.
  45. hic si flammigeros teneret axes,
  46. largis, India, nubibus maderes.
  47. undaret [*]() Libye, teperet Haemus.
  48. salve, dux hominum et parens deorum,
  49. provisum mihi conditumque numen.
  50. nec iam putribus evoluta chartis
  51. sollemni prece quindecim virorum
  52. perlustra mea dicta, sed canentem
  53. ipsam comminus, ut mereris, audi.
  54. vidi [*]() quam seriem [*]() merentis [*]() aevi
  55. pronectant tibi candidae sorores:
  56. magnus te manet ordo saeculorum,
  57. natis longior abnepotibusque
  58. annos perpetua geres iuventa,
  59. quos fertur placidos adisse Nestor,
  60. quos Tithonia computat senectus
  61. et quantos ego Delium poposci.