Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- sed grates ago servitusque tanti est,
- quod sub te duce, te iubente cessi,
- quod tu maximus arbiter meaeque
- victor perpetuus legere ripae,
- et nunc limite me colis beato
- nec sordere sinis malumque late
- deterges sterilis soli pudorem,
- ne me pulvereum gravemque caelo
- Tyrrheni sinus obluat [*]() profundi,
- qualis Cinyphius tacente ripa
- Poenos Bagrada serpit inter agros,
- sed talis ferar, ut nitente cursu
- tranquillum mare proximumque possim
- puro gurgite provocare Lirim.’ [*](et s: it M. )[*](obluat M: obruat s. )
- Haec amnis pariterque se levarat
- ingenti plaga marmorata dorso,
- huius ianua prosperumque limen
- arcus, belligeris ducis tropaeis
- et totis Ligurum nitens metallis,
- quantus nubila qui coronat imbri.[*]()
- illic flectitur excitus viator,
- illic Appia se dolet relinqui,
- tune velocior acriorque cursus,
- tunc ipsos iuvat impetus iugales;
- ceu fessis ubi remigum lacertis
- primae carbasa ventilatis, aurae,
- ergo omnes, age, quae sub axe primo
- Romani colitis fidem parentis,
- prono limite commeate gentes,
- Eoae citius venite laurus.
- nil obstat cupidis, nihil moratur:
- qui primo Tiberim relinquit ortu,
- primo vespere naviget Lucrinum.
- Sed quam fine viae recentis imo,
- qua monstrat veteres Apollo Cumas,
- albam crinibus infulisque cerno!
- visu fallimur? an sacris ab antris
- profert Chalcidicas Sibylla laurus?
- cedamus; chely, iam repone cantus:
- vates sanctior incipit, tacendum est.
- en! et colla rotat novisque late
- bacchatur spatiis viamque replet,
- tunc sic virgineo profatur ore:
- ‘dicebam, veniet—manete campi
- atque amnis—, veniet favente caelo, [*](imbri M: Iri s. )
- qui foedum nemus et putres harenas
- celsis pontibus et via levabit.
- en! hic est deus, hunc iubet beatis
- pro se Iuppiter imperare terris;
- quo non dignior has subit habenas,
- ex quo me duce praescios Averni