Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ergo omnes, age, quae sub axe primo
  2. Romani colitis fidem parentis,
  3. prono limite commeate gentes,
  4. Eoae citius venite laurus.
  5. nil obstat cupidis, nihil moratur:
  6. qui primo Tiberim relinquit ortu,
  7. primo vespere naviget Lucrinum.
  8. Sed quam fine viae recentis imo,
  9. qua monstrat veteres Apollo Cumas,
  10. albam crinibus infulisque cerno!
  11. visu fallimur? an sacris ab antris
  12. profert Chalcidicas Sibylla laurus?
  13. cedamus; chely, iam repone cantus:
  14. vates sanctior incipit, tacendum est.
  15. en! et colla rotat novisque late
  16. bacchatur spatiis viamque replet,
  17. tunc sic virgineo profatur ore:
  18. ‘dicebam, veniet—manete campi
  19. atque amnis—, veniet favente caelo,
  20. [*](imbri M: Iri s. )
  21. qui foedum nemus et putres harenas
  22. celsis pontibus et via levabit.
  23. en! hic est deus, hunc iubet beatis
  24. pro se Iuppiter imperare terris;
  25. quo non dignior has subit habenas,
  26. ex quo me duce praescios Averni
  27. Aeneas avide futura quaerens
  28. lucos et penetravit et reliquit.
  29. hic paci bonus, hic timendus armis,
  30. Natura melior potentiorque.
  31. hic si flammigeros teneret axes,
  32. largis, India, nubibus maderes.
  33. undaret [*]() Libye, teperet Haemus.
  34. salve, dux hominum et parens deorum,
  35. provisum mihi conditumque numen.
  36. nec iam putribus evoluta chartis
  37. sollemni prece quindecim virorum
  38. perlustra mea dicta, sed canentem
  39. ipsam comminus, ut mereris, audi.
  40. vidi [*]() quam seriem [*]() merentis [*]() aevi
  41. pronectant tibi candidae sorores:
  42. magnus te manet ordo saeculorum,
  43. natis longior abnepotibusque
  44. annos perpetua geres iuventa,
  45. quos fertur placidos adisse Nestor,
  46. quos Tithonia computat senectus
  47. et quantos ego Delium poposci.
  48. iuravit tibi iam nivalis Arctus,
  49. nunc magnos Oriens dabit triumphos.
  50. ibis qua vagus Hercules et Euhan
  51. ultra sidera flammeumque solem
  52. et Nili caput et nives Atlantis,
  53. [*]( undaret M: umbraret Postgate. )[*]( vidi M: audi Heinsius. )[*]( seriem Dom.: series M. )[*]( merentis M: variously emended, recentis, morantis, sequentis, etc. )
  54. et laudum cumulo beatus omni
  55. scandes [*]() belliger abnuesque currus;
  56. donec Troicus ignis et renatae
  57. Tarpeius pater intonabit aulae,
  58. haec donec via te regente [*]() terras
  59. annosa magis Appia senescat.’
  1. Curre per Euboicos non segnis, cpistola, campos,
  2. hac ingressa vias,[*]() qua nobilis Appia crescit
  3. in latus et molles solidus premit agger harenas.
  4. atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,
  5. continuo dextras flavi pete Thybridis oras.
  6. Lydia qua penitus stagnum navale coercet
  7. ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis,
  8. illic egregium formaque animisque videbis
  9. Marcellum et celso praesignem vertice nosces.
  10. cui primam solito vulgi de more salutem,
  11. mox inclusa modis haec reddere verba memento:
  12. [*](scandes s: sandes M: laudes conj. Phill, frondes Slater. )[*](regente s: gerente M. )[*]( vias M: via Vollmer. )
  13. ‘Iam terras volucremque polum fuga veris aquosi
  14. laxat et Icariis caelum latratibus urit;
  15. ardua iam densae rarescunt moenia Romae,
  16. hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae,
  17. Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,
  18. Tiburis hi lucos Anienaque [*]() frigora captant.
  19. te quoque clamosae quaenam plaga mitior urbi
  20. subtrahit? aestivos quo decipis aere soles?
  21. quid? tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus,
  22. nec non noster amor—dubium morumne probandus
  23. ingeniine bonis—Latiis aestivat in oris
  24. anne metalliferae repetit iam moenia Lunae
  25. Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,
  26. non ego nunc vestro procul a sermone recedo;
  27. certum est, inde sonus geminas mihi circuit aures,
  28. sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat
  29. torva Cleonaei iuba sideris, exue curis
  30. pectus et assiduo temet furare labori,
  31. et sontes operit pharetras arcumque retendit
  32. Parthus et Eleis auriga laboribus actos
  33. Alpheo permulcet equos et nostra fatescit
  34. laxaturque chelys: vires instigat alitque
  35. tempestiva quies, maior post otia virtus!
  36. talis cantata Briseide venit Achilles
  37. acrior et positis erupit in Hectora plectris.
  38. te quoque flammabit tacite repetita parumper
  39. desidia et solitos [*]() novus exultabis in actus,
  40. certe iam Latiae non miscent iurgia leges,
  41. [*](Anienaque s: amenaque M. )[*](solitos s: solidos M and Vollmer. the dog, named Maera, belonged to Icarus, son of Oebalus, king of Sparta, and was made a star after its death. )
  42. et pacem piger annus habet messesque reversae
  43. dimisere forum, nec iam tibi turba reorum
  44. vestibulo querulique rogant exire clientes;
  45. cessat centeni moderatrix iudicis hasta,
  46. qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama
  47. eminet et iuvenis facundia praeterit annos.