Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. aspicis ut templis alius nitor, altior aris [*]()
  2. ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae?
  3. moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque
  4. purpureique patres, lucemque a consule ducit
  5. omnis honos? quid tale. precor, prior annus habebat:
  6. dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,
  7. dinumera fastos nec parva exempla recense,
  8. sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.
  9. ter Latio deciesque tulit labentibus annis
  10. Augustus fasces, sed coepit sero mereri:
  11. tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,
  12. quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus
  13. promittes hunc saepe diem. manet insuper ordo
  14. longior, et totidem felix tibi Roma curules
  15. terque quaterque dabit, mecum altera saecula condes,
  16. et tibi longaevi renovabitur ara parentis 2:
  17. mille tropaea feres, tantum permitte [*]() triumphos:
  18. [*](aris M: astris Ml in marg. Pol. notes that P has both readings. )[*](parentis M: Tarenti Turnebus. )[*](permitte s: promitte M. )
  19. restat Baetra novis, restat Babylona tributis
  20. frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus,
  21. nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem