Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
  2. errarem, tu mille procos intacta fugares,
  3. non intersectas commenta retexere telas,
  4. sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
  5. dic tamen, unde alta [*]() mihi fronte et nubila vultus?
  6. anne quod Euboicos fessus remeare penates
  7. auguror et patria senium componere terra?
  8. [*](ECLOGA AD UXOREM s: VIA DOMITIANA M: AD CLAUDIAM s Ed. Prin. )[*](alta M: alia Aldine. )
  9. cur hoc triste tibi? certe lascivia corde [*]()
  10. nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi
  11. aut intrat sensus clamosi turba theatri;
  12. sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.
  13. Quas autem comitem te rapto per undas?
  14. quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos
  15. vel super Hesperiae vada caligantia Thyles
  16. aut septemgemini caput haud penetrabile Nili,
  17. hortarere vias. etenim tua—nempe benigna
  18. quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis
  19. servat et in senium—, tua, quae me vulnere primo
  20. intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem
  21. fixisti, tua frena libens docilisque recepi,