Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor,
  2. anxia pervigil! ducis suspiria cura?
  3. non metuo ne laesa fides aut pectore in isto
  4. alter amor; nullis in te datur ire sagittis
  5. —audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,non
  6. datur, et si egomet patrio de litore raptus
  7. quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
  8. errarem, tu mille procos intacta fugares,
  9. non intersectas commenta retexere telas,
  10. sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
  11. dic tamen, unde alta [*]() mihi fronte et nubila vultus?
  12. anne quod Euboicos fessus remeare penates
  13. auguror et patria senium componere terra?
  14. [*](ECLOGA AD UXOREM s: VIA DOMITIANA M: AD CLAUDIAM s Ed. Prin. )[*](alta M: alia Aldine. )
  15. cur hoc triste tibi? certe lascivia corde [*]()
  16. nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi
  17. aut intrat sensus clamosi turba theatri;
  18. sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.
  19. Quas autem comitem te rapto per undas?
  20. quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos
  21. vel super Hesperiae vada caligantia Thyles
  22. aut septemgemini caput haud penetrabile Nili,
  23. hortarere vias. etenim tua—nempe benigna
  24. quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis
  25. servat et in senium—, tua, quae me vulnere primo
  26. intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem
  27. fixisti, tua frena libens docilisque recepi,
  28. et semel insertas non mutaturus habenas
  29. usque premo, tu me nitidis Albana ferentem
  30. dona comis sancteque indutum Caesaris auro
  31. visceribus complexa tuis sertisque dedisti
  32. oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae
  33. infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas [*]()
  34. mecum victa Iovem; tu procurrentia primis
  35. carmina nostra sonis totasque in murmure noctes
  36. aure rapis vigili; longi tu sola laboris
  37. conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis,
  38. qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras,
  39. cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,
  40. aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes,
  41. scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati
  42. [*](corde M: cordi Dom. )[*](dolebas Dom.: doleres M: dolere Krohn. in music and poetry, at one of which Statius was victorious. It was a great disappointment that he failed at )
  43. te tantum miserata dedit, superique potentes
  44. invidiam timuere tuam. post ista propinquum
  45. nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?
  46. heu ubi nota fides totque explorata per usus,
  47. qua veteres Latias Graias heroidas aequas?
  48. isset ad Iliacas—quid enim deferret amantes?—
  49. Penelope gavisa domos, si passus Ulixes:
  50. questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui,
  51. et quam—quam saevi!—[*]() fecerunt maenada planctus.
  52. nec minor his tu nosse Iidem vitamque maritis
  53. dedere, sic certe cineres umbramque priorem