Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ipse deus patriae celsam trans aequora liquit
  2. Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas
  3. credita, sed tacita iuvenis Phoebeius arte
  4. leniter haud ullo concussum vulnere corpus [*]()
  5. de sexu transire iubet, tamen anxia curis
  6. mordetur puerique timet Cytherea dolores,
  7. nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu
  8. intactos servare mares; nunc frangere sexum
  9. atque hominem mutare nefas, gavisaque solos
  10. quos genuit natura videt, nec lege sinistra
  11. ferre timent famulae natorum pondera matres.
  12. Tu quoque nunc iuvenis, genitus si tardius esses,
  13. umbratusque genas et adultos fortior artus,
  14. non unum gaudens Phoebea ad limina munus
  15. misisses; patrias nunc solus crinis ad oras
  16. naviget. hunc multo Paphie saturabat amomo,
  17. hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra;
  18. huic et purpurei cedet coma saucia Nisi,
  19. et quam Sperchio tumidus servabat Achilles.
  20. ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem