Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. candidiore manu: crescit nova gratia Baccho.
  2. Care puer superis, qui praelibare verendum
  3. nectar et ingentem totiens contingere dextram
  4. electus, quam nosse Getae, quam tangere Persae
  5. Armeniique Indique petunt! o sidere dextro
  6. edite, multa tibi divum indulgentia favit!
  7. olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes
  8. carperet et pulchrae fuscaret gratia formae,
  9. ipse deus patriae celsam trans aequora liquit
  10. Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas
  11. credita, sed tacita iuvenis Phoebeius arte
  12. leniter haud ullo concussum vulnere corpus [*]()
  13. de sexu transire iubet, tamen anxia curis
  14. mordetur puerique timet Cytherea dolores,
  15. nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu
  16. intactos servare mares; nunc frangere sexum
  17. atque hominem mutare nefas, gavisaque solos
  18. quos genuit natura videt, nec lege sinistra
  19. ferre timent famulae natorum pondera matres.
  20. Tu quoque nunc iuvenis, genitus si tardius esses,