Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. praesidis atque breves superum placavimus iras,
  2. nec frueris tantique orbatus muneris usu
  3. ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas
  4. ut placare malae datur aspera numina Lethes?
  5. felix, cui magna patrem cervice vehenti
  6. sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!
  7. quique tener saevis genitorem Scipio Poenis
  8. abstulit et Lydi pietas temeraria Lausi.
  9. ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
  10. funus et immitem potuit Styga vincere supplex
  11. Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
  12. non totus rapiere tamen, nec funera mittam
  13. longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:
  14. tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
  15. parebunt; ego rite minor semperque secundus
  16. assiduas libabo dapes et pocula sacris
  17. manibus effigiesque colam; te lucida saxa,
  18. te similem doctae referet mihi linea cerae,
  19. nunc ebur et fulvum vultus mutabitur aurum,
  20. inde viam morum longaeque examina vitae