Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. adfatur cineres: ‘cur nos, fidissime, linquis
  2. Fortuna redeunte, pater? modo numina magni
  3. praesidis atque breves superum placavimus iras,
  4. nec frueris tantique orbatus muneris usu
  5. ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas
  6. ut placare malae datur aspera numina Lethes?
  7. felix, cui magna patrem cervice vehenti
  8. sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!
  9. quique tener saevis genitorem Scipio Poenis
  10. abstulit et Lydi pietas temeraria Lausi.
  11. ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
  12. funus et immitem potuit Styga vincere supplex
  13. Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
  14. non totus rapiere tamen, nec funera mittam
  15. longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:
  16. tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
  17. parebunt; ego rite minor semperque secundus
  18. assiduas libabo dapes et pocula sacris
  19. manibus effigiesque colam; te lucida saxa,
  20. te similem doctae referet mihi linea cerae,