Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
  2. atque idem in cuneos populo deduxit equestres
  3. mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
  4. exuit et celso natorum aequavit honorem.[*]()
  5. dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
  6. atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
  7. natorum totoque volens excedere censu,
  8. testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
  9. cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
  10. hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
  11. blandus et imperio numquam pater; huius honori
  12. pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
  13. Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,
  14. summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!
  15. [*](celso honorem Krohn: celso honore M: celse honori Salinasius. Jews that culminated in the destruction of Jerusalem by Titus. were privileges of the Equestrian order. )
  16. tu—seu tarda situ rebusque exhausta senectus
  17. erravit seu blanda diu Fortuna regressum
  18. maluit—attonitum et venturi fulminis ictus
  19. horrentem tonitru tantum lenique procella
  20. contentus monuisse senem; cumque horrida supra
  21. aequora curarum socius procul Itala rura