Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
  2. progeniem claram terris partitus et astris,
  3. laetus Idumaei donavit honore triumphi
  4. dignatusque loco victricis et ordine pompae
  5. non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
  6. atque idem in cuneos populo deduxit equestres
  7. mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
  8. exuit et celso natorum aequavit honorem.[*]()
  9. dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
  10. atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
  11. natorum totoque volens excedere censu,
  12. testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
  13. cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
  14. hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
  15. blandus et imperio numquam pater; huius honori
  16. pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
  17. Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,
  18. summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!
  19. [*](celso honorem Krohn: celso honore M: celse honori Salinasius. Jews that culminated in the destruction of Jerusalem by Titus. were privileges of the Equestrian order. )
  20. tu—seu tarda situ rebusque exhausta senectus
  21. erravit seu blanda diu Fortuna regressum