Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- funera maternoque rogos unxistis amomo;
- nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
- spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
- quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
- maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
- haud matura putas atque hos pius ingeniis annos!
- Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
- progeniem claram terris partitus et astris,
- laetus Idumaei donavit honore triumphi
- dignatusque loco victricis et ordine pompae
- non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
- atque idem in cuneos populo deduxit equestres
- mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
- exuit et celso natorum aequavit honorem.[*]()
- dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
- atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
- natorum totoque volens excedere censu,
- testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
- cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
- hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas