Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. aut ubi venia novis exspirat purpura pratis.
  2. illa sagittiferi circum volitastis, Amores,
  3. funera maternoque rogos unxistis amomo;
  4. nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
  5. spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
  6. quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
  7. maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
  8. haud matura putas atque hos pius ingeniis annos!
  9. Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
  10. progeniem claram terris partitus et astris,
  11. laetus Idumaei donavit honore triumphi
  12. dignatusque loco victricis et ordine pompae
  13. non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
  14. atque idem in cuneos populo deduxit equestres
  15. mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
  16. exuit et celso natorum aequavit honorem.[*]()
  17. dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
  18. atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
  19. natorum totoque volens excedere censu,
  20. testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
  21. cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
  22. hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
  23. blandus et imperio numquam pater; huius honori
  24. pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
  25. Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,
  26. summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!
  27. [*](celso honorem Krohn: celso honore M: celse honori Salinasius. Jews that culminated in the destruction of Jerusalem by Titus. were privileges of the Equestrian order. )
  28. tu—seu tarda situ rebusque exhausta senectus
  29. erravit seu blanda diu Fortuna regressum
  30. maluit—attonitum et venturi fulminis ictus
  31. horrentem tonitru tantum lenique procella
  32. contentus monuisse senem; cumque horrida supra
  33. aequora curarum socius procul Itala rura
  34. linqueret, hic molles Campani litoris oras
  35. et Diomedeas concedere iussus in arces
  36. atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus
  37. Romuleum reseras iterum, Germanice, limen
  38. maerentemque foves inclinatosque penates
  39. erigis. haud mirum, ductor placidissime, quando
  40. haec est quae victis parcentia foedera Cattis
  41. quaeque suum Dacis donat clementia montem,
  42. quae modo Marcomanos post horrida bella vagosque
  43. Sauromatas Latio non est dignata triumpho.
  44. Iamque in fine dies et inexorabile pensum
  45. deficit, hic maesti pietas me poscit Etrusci,
  46. qualia nec Siculae moderantur carmina rupes
  47. nec fati iam certus olor saevique marita
  48. Tereos. heu quantis lassantem brachia vidi
  49. planctibus et prono fusum super oscula vultu!
  50. vix famuli comitesque tenent, vix arduus ignis
  51. summovet. haud aliter gemuit per Sunia [*]() Theseus
  52. litora,[*]() qui falsis deceperat Aegea velis.
  53. tunc immane gemens foedatusque ora tepentes
  54. [*](per Sunia Polster: periuria M: per inania Bursian: per Ionia Phillimore. )[*](litora M: litore s, and keep periuria. Italy and founded Arpi in Apulia. against Dacians and Marcomanni about 88, Sarmatian war, probably successful but no triumph, 92. )
  55. adfatur cineres: ‘cur nos, fidissime, linquis
  56. Fortuna redeunte, pater? modo numina magni
  57. praesidis atque breves superum placavimus iras,
  58. nec frueris tantique orbatus muneris usu
  59. ad manes, ingrate, fugis, nec flectere Parcas
  60. ut placare malae datur aspera numina Lethes?
  61. felix, cui magna patrem cervice vehenti
  62. sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!
  63. quique tener saevis genitorem Scipio Poenis
  64. abstulit et Lydi pietas temeraria Lausi.
  65. ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
  66. funus et immitem potuit Styga vincere supplex
  67. Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
  68. non totus rapiere tamen, nec funera mittam
  69. longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:
  70. tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
  71. parebunt; ego rite minor semperque secundus
  72. assiduas libabo dapes et pocula sacris
  73. manibus effigiesque colam; te lucida saxa,
  74. te similem doctae referet mihi linea cerae,
  75. nunc ebur et fulvum vultus mutabitur aurum,
  76. inde viam morum longaeque examina vitae
  77. adfatusque pios monituraque somnia poscam.’
  78. Talia dicentem genitor dulcedine laeta
  79. audit et immites lente descendit ad umbras
  80. verbaque dilectae fert narraturus Etruscae.
  81. Salve supremum, senior mitissime patrum,
  82. supremumque vale, qui numquam sospite nato
  83. triste chaos maestique situs patiere sepulcri.
  84. semper odoratis spirabunt floribus arae,
  85. semper et Assyrios felix bibet urna liquores
  86. et lacrimas, qui maior honos, hic sacra litabit
  87. manibus eque tua tumulum tellure levabit,
  88. nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit
  89. hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
  1. Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum,
  2. ite coronato recubantes molliter auro;
  3. ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos
  4. placabitque notos, fors et de puppe timenda
  5. transferet inque sua ducet super aequora concha.
  6. accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines,
  7. quos tibi Caesarem donat puer, accipe laetus
  8. intonsoque ostende patri, sine dulce nitentes
  9. comparet atque diu fratris putet esse Lyaei.
  10. forsan et ipse comae numquam labentis honorem
  11. praemetet atque alio clusum tibi ponet in auro.
  12. Pergame, pinifera multum felicior Ida!
  13. [*](EARINI Pol.: IERINI M. )
  14. illa licet sacrae placeat sibi nube [*]() rapinae
  15. —nempe dedit superis illum, quem turbida semper
  16. Iuno videt refugitque manum nectarque recusat—,
  17. at tu grata deis pulchroque insignis alumno
  18. misisti Latio, placida quem fronte ministrum
  19. Iuppiter Ausonius pariter Romanaque Iuno
  20. aspiciunt et uterque probant, nec tanta potenti
  21. terrarum domino divum sine mente voluptas.
  22. Dicitur Idalios Erycis de vertice lucos
  23. dum petit et molles agitat Venus aurea cygnos,
  24. Pergameas intrasse domos, ubi maximus aegris
  25. auxiliator adest et festinantia sistens
  26. fata salutifero mitis deus incubat angui.
  27. hic puerum egregiae praeclarum sidere formae
  28. ipsius ante dei ludentem conspicit aras.
  29. ac primum subita paulum decepta figura
  30. natorum de plebe putat; sed non erat illi
  31. arcus et ex umeris nullae fulgentibus umbrae.