Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. qualia pallentes declinant lilia culmos
  2. [*](vultibus et similis Phillimore: vultibus et sibimet similis M: et sibimet similis Skutsch, Krohn. )
  3. pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
  4. aut ubi venia novis exspirat purpura pratis.
  5. illa sagittiferi circum volitastis, Amores,
  6. funera maternoque rogos unxistis amomo;
  7. nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
  8. spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
  9. quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
  10. maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
  11. haud matura putas atque hos pius ingeniis annos!
  12. Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
  13. progeniem claram terris partitus et astris,
  14. laetus Idumaei donavit honore triumphi
  15. dignatusque loco victricis et ordine pompae
  16. non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
  17. atque idem in cuneos populo deduxit equestres
  18. mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
  19. exuit et celso natorum aequavit honorem.[*]()
  20. dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
  21. atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus