Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. natorum viridesque genas tibi iusta dedissent
  2. stamina! sed media cecidere abrupta iuventa
  3. gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos;
  4. qualia pallentes declinant lilia culmos
  5. [*](vultibus et similis Phillimore: vultibus et sibimet similis M: et sibimet similis Skutsch, Krohn. )
  6. pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
  7. aut ubi venia novis exspirat purpura pratis.
  8. illa sagittiferi circum volitastis, Amores,
  9. funera maternoque rogos unxistis amomo;
  10. nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
  11. spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
  12. quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
  13. maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
  14. haud matura putas atque hos pius ingeniis annos!
  15. Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
  16. progeniem claram terris partitus et astris,
  17. laetus Idumaei donavit honore triumphi
  18. dignatusque loco victricis et ordine pompae
  19. non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
  20. atque idem in cuneos populo deduxit equestres
  21. mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum