Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. aequoris aut longe series porrecta viarum;
  2. quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
  3. quae divum in vultus igni formanda liquescat
  4. massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae,
  5. hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
  6. exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
  7. cura mero; sed iura tamen genialia cordi
  8. et mentem vincire toris ac iungere festa
  9. conubia et fidos domino genuisse clientes.
  10. Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
  11. nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita visu,
  12. sed decus eximium famae par reddit imago,
  13. vultibus et similis [*]() natorum gratia monstrat,
  14. nec vulgare genus; fasces summamque curulem
  15. frater et Ausonios enses mandataque fidus
  16. signa tulit, cum prima truces amentia Dacos
  17. impulit et magno gens est damnata triumpho,
  18. sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
  19. reddidit, obscurumque latus clarescere vidit
  20. conubio gavisa domus, nec pignora longe;