Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- aequoris aut longe series porrecta viarum;
- quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
- quae divum in vultus igni formanda liquescat
- massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae,
- hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
- exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
- cura mero; sed iura tamen genialia cordi
- et mentem vincire toris ac iungere festa
- conubia et fidos domino genuisse clientes.
- Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
- nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita visu,
- sed decus eximium famae par reddit imago,