Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis
  2. fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,
  3. quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
  4. quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
  5. Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
  6. sed merui questus, quid enim te castra petente
  7. non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
  8. Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis
  9. signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
  10. armatis seu iura dares; operumque tuorum
  11. etsi non socius, certe mirator adessem.
  12. si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
  13. litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
  14. imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
  15. cur nobis ignavus amor: sed pectore fido