Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. navita et angustum deiecit in aequora pontem.
  2. saevus et e puppi longo clamore magister
  3. dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
  4. nec longum cara licet in cervice morari,
  5. attamen in terras e plebe novissimus omni
  6. ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.[*]()
  7. Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
  8. fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
  9. expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
  10. audax ingenii? nec enim temeraria virtus
  11. illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae
  12. iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
  13. usque adeone parum lentas transire paludes
  14. stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
  15. imus in abruptum gentilesque undique terras
  16. fugimus exigua clausi trabe et aere nudo.
  17. inde furor ventis indignataeque procellae
  18. et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
  19. ante rates pigro torpebant aequora somno,
  20. nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus