Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror,
  2. claudere suspensos oculorum in margine fletus,
  3. iamque ratem terris divisit fune soluto
  4. [*](exploret Dom.: explorent M. )[*](plumbo gravis alta molybdus Turnebus: primos gravis arte molorchos M. The emendations of this line are numerous, but none satisfactory: primos gravis artemo lembos Vollmer: plenos gravis artemo lintres, primos gravia arma ceruchos are various suggestions. )[*](laeta M: laesa Heinslus. )
  5. navita et angustum deiecit in aequora pontem.
  6. saevus et e puppi longo clamore magister
  7. dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
  8. nec longum cara licet in cervice morari,
  9. attamen in terras e plebe novissimus omni
  10. ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.[*]()
  11. Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
  12. fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
  13. expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
  14. audax ingenii? nec enim temeraria virtus
  15. illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae
  16. iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
  17. usque adeone parum lentas transire paludes
  18. stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?