Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
  2. depositum, iuvenis dubio committitur alto
  3. Maecius atque animae partem super aequora nostrae
  4. maiorem transferre parat, proferte benigna
  5. sidera et antemnae gemino considite cornu,
  6. Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
  7. luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
  8. astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
  9. vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
  10. quis honor et regni cessit fortuna secundi
  11. —dicere quae [*]() magni fas sit mihi sidera ponti—,
  12. surgite de vitreis spumosae Doridos antris
  13. Baianosque sinus et feta tepentibus undis
  14. litora tranquillo certatim ambite natatu.
  15. quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
  16. nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.
  17. nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
  18. prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
  19. prima salutavit Capreas et margine dextro
  20. sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,