Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
  2. sint quibus exploret [*]() plumbo gravis alta molybdus,[*]()
  3. quaeque secuturam religent post terga phaselon
  4. uncaque summersae penitus retinacula vellant;
  5. temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
  6. officio careat glaucarum nulla sororum,
  7. hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
  8. praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
  9. Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris
  10. litoream blanda feriens Anthedona cauda,
  11. tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,
  12. annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
  13. nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
  14. et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,
  15. cui varii flatus omnisque per aequora mundi
  16. spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
  17. artius obiecto Borean Eurumque Notumque
  18. monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
  19. solus agat puppes summasque supernatet undas
  20. assiduus pelago; donec tua turbine nullo