Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. vincula, vos summis adnectite sipara velis,
  2. vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
  3. [*](quae M: quas Heinsius. )
  4. pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
  5. sint quibus exploret [*]() plumbo gravis alta molybdus,[*]()
  6. quaeque secuturam religent post terga phaselon
  7. uncaque summersae penitus retinacula vellant;
  8. temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
  9. officio careat glaucarum nulla sororum,
  10. hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
  11. praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
  12. Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris
  13. litoream blanda feriens Anthedona cauda,
  14. tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,
  15. annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
  16. nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
  17. et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,
  18. cui varii flatus omnisque per aequora mundi
  19. spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
  20. artius obiecto Borean Eurumque Notumque
  21. monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,