Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,
  2. huius utrumque latus molli praecingite gyro,
  3. partitaeque vices vos stuppea tendite mali
  4. vincula, vos summis adnectite sipara velis,
  5. vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
  6. [*](quae M: quas Heinsius. )
  7. pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
  8. sint quibus exploret [*]() plumbo gravis alta molybdus,[*]()
  9. quaeque secuturam religent post terga phaselon
  10. uncaque summersae penitus retinacula vellant;
  11. temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
  12. officio careat glaucarum nulla sororum,
  13. hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
  14. praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
  15. Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris
  16. litoream blanda feriens Anthedona cauda,
  17. tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,
  18. annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
  19. nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
  20. et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,
  21. cui varii flatus omnisque per aequora mundi