Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  2. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  3. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  4. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  5. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  6. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  7. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  8. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  9. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  10. attolles umeris atque in mea pectora primum
  11. incumbes c puppe novus servataque reddes
  12. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
  13. tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
  14. antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
  15. pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
  16. quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco
  17. Sidoniis iterata cadis, [*]() ubi germine primum
  18. candida felices sudent opobalsama virgae:
  19. ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
  20. quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
  1. Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo