Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  2. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  3. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  4. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  5. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  6. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  7. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  8. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  9. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  10. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  11. attolles umeris atque in mea pectora primum
  12. incumbes c puppe novus servataque reddes
  13. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
  14. tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
  15. antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
  16. pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
  17. quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco
  18. Sidoniis iterata cadis, [*]() ubi germine primum
  19. candida felices sudent opobalsama virgae:
  20. ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
  21. quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.