Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
  2. usque et in Assyrias sedes mandataque castra
  3. prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
  4. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
  5. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  6. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  7. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  8. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  9. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  10. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  11. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  12. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  13. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  14. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  15. attolles umeris atque in mea pectora primum
  16. incumbes c puppe novus servataque reddes
  17. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
  18. tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
  19. antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
  20. pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
  21. quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco