Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. anguiferamque domum, blando qua mersa veneno [*]()
  2. Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
  3. usque et in Assyrias sedes mandataque castra
  4. prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
  5. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
  6. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  7. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  8. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  9. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  10. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  11. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  12. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  13. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  14. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  15. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  16. attolles umeris atque in mea pectora primum
  17. incumbes c puppe novus servataque reddes
  18. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
  19. tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
  20. antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
  21. pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,