Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
  2. duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
  3. conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
  4. anguiferamque domum, blando qua mersa veneno [*]()
  5. Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
  6. usque et in Assyrias sedes mandataque castra
  7. prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
  8. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
  9. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  10. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  11. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  12. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  13. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  14. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  15. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  16. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  17. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  18. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  19. attolles umeris atque in mea pectora primum
  20. incumbes c puppe novus servataque reddes
  21. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,