Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
  2. cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
  3. vilia cur magnos aequent animalia divos;
  4. quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
  5. quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili
  6. mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
  7. duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
  8. conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
  9. anguiferamque domum, blando qua mersa veneno [*]()
  10. Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
  11. usque et in Assyrias sedes mandataque castra
  12. prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
  13. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
  14. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  15. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  16. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  17. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  18. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  19. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  20. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  21. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.