Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis,
  2. curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
  3. cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
  4. vilia cur magnos aequent animalia divos;
  5. quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
  6. quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili
  7. mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
  8. duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
  9. conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
  10. anguiferamque domum, blando qua mersa veneno [*]()
  11. Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
  12. usque et in Assyrias sedes mandataque castra
  13. prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
  14. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
  15. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  16. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  17. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  18. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  19. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  20. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  21. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  22. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  23. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  24. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  25. attolles umeris atque in mea pectora primum
  26. incumbes c puppe novus servataque reddes
  27. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
  28. tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
  29. antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
  30. pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
  31. quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco
  32. Sidoniis iterata cadis, [*]() ubi germine primum
  33. candida felices sudent opobalsama virgae:
  34. ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
  35. quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
  1. Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo
  2. rara profanatas inspectant numina terras,
  3. [*](quam Baehrens: qua M. )[*](quo quo Gronovius: qua qua M. )[*](cadis Gronovius: vadis M. )
  4. huc vittata comam niveoque insignis amictu,
  5. qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
  6. fraude rudes populos atque aurea regna colebas,
  7. mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
  8. cerne pios fletus laudataque lumina terge.
  9. nam quis inexpleto rumpentem pectora questu
  10. complexumque rogos incumbentemque favillis
  11. aspiciens non aut primaevae funera plangi
  12. coniugis aut nati modo pubescentia credat
  13. ora rapi flammis? pater est, qui fletur. adeste
  14. dique hominesque sacris, procul hinc, procul ite nocentes,
  15. si cui corde nefas tacitum fessique senectus
  16. longa patris, si quis pulsatae conscius umquam [*]()
  17. matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:
  18. insontes castosque voco. tenet ecce seniles