Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
  2. astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
  3. vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
  4. quis honor et regni cessit fortuna secundi
  5. —dicere quae [*]() magni fas sit mihi sidera ponti—,
  6. surgite de vitreis spumosae Doridos antris
  7. Baianosque sinus et feta tepentibus undis
  8. litora tranquillo certatim ambite natatu.
  9. quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
  10. nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.
  11. nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
  12. prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
  13. prima salutavit Capreas et margine dextro
  14. sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,
  15. huius utrumque latus molli praecingite gyro,
  16. partitaeque vices vos stuppea tendite mali
  17. vincula, vos summis adnectite sipara velis,
  18. vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
  19. [*](quae M: quas Heinsius. )
  20. pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
  21. sint quibus exploret [*]() plumbo gravis alta molybdus,[*]()