Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. unde paludosi fecunda licentia Nili,
  2. cur vada desidant et ripa coerceat undas
  3. Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis,
  4. curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
  5. cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
  6. vilia cur magnos aequent animalia divos;
  7. quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
  8. quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili
  9. mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
  10. duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
  11. conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
  12. anguiferamque domum, blando qua mersa veneno [*]()
  13. Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
  14. usque et in Assyrias sedes mandataque castra
  15. prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
  16. nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
  17. notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
  18. iam tamen et turmas facili praevertere gyro
  19. fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
  20. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus