Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
  2. tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
  3. aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
  4. fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
  5. te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
  6. texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
  7. nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
  8. ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
  9. clausisti calidas gemina testudine nymphas.
  10. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
  11. Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
  12. et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
  13. despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
  14. da templum dignasque tuis conatibus aras.
  15. quas puppes velis nolint transire secundis,
  16. quo pater aetherius mensisque accita deorum
  17. turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
  18. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
  19. montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
  20. terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo