Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
  2. non cepere fores, angustaque deficit aedes.
  3. erubuit risitque deus dilectaque Polli
  4. corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
  5. ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
  6. tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
  7. Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
  8. tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
  9. aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
  10. fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
  11. te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
  12. texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
  13. nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
  14. ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
  15. clausisti calidas gemina testudine nymphas.
  16. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
  17. Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
  18. et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
  19. despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
  20. da templum dignasque tuis conatibus aras.
  21. quas puppes velis nolint transire secundis,
  22. quo pater aetherius mensisque accita deorum
  23. turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
  24. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
  25. montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
  26. terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
  27. asperaque invitae perfringam viscera terrae.
  28. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
  29. non Amphioniae steterint velocius arces
  30. Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
  31. Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
  32. innumerae coiere manus: his caedere silvas
  33. et levare trabes, illis immergere curae
  34. fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
  35. protectura hiemes atque exclusura pruinas,
  36. indomitusque silex curva fornace liquescit.
  37. praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
  38. oppositas rupes et saxa negantia ferro,
  39. hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
  40. insudat validaque solum deforme bipenni,
  41. cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,
  42. ipse fodit, ditesque Caprae [*]() viridesque resultant
  43. Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo,
  44. non tam grande sonat motis incudibus Aetne,
  45. cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris
  46. Lemniacis fragor est. ubi flammeus aegida cadat
  47. Mulciber et castis exornat Pallada donis,
  48. decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi
  49. artifices mirantur opus. vix annus anhelat
  50. alter, et ingenti dives Tirynthius arce
  51. despectat fluctus et iunctae tecta novercae
  52. provocat et dignis invitat Pallada templis,
  53. iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens
  54. fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores
  55. Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae,
  56. nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos,
  57. [*](ditesque Caprae M: dites Capreae s. those of Thebes by the music of Amphion. )
  58. cedat atrox Nemec: litat hic felicior infans.
  59. ipsae pumiceis [*]() virides Nereides antris
  60. exsiliunt ultro: scopulis umentibus haerent