Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. huc epulae ditesque tori coetusque ministrum
  2. stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
  3. non cepere fores, angustaque deficit aedes.
  4. erubuit risitque deus dilectaque Polli
  5. corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
  6. ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
  7. tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
  8. Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
  9. tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
  10. aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
  11. fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
  12. te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
  13. texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
  14. nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
  15. ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
  16. clausisti calidas gemina testudine nymphas.
  17. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
  18. Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
  19. et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
  20. despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.