Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. vix operire capax, huc omnis turba coimus,
  2. huc epulae ditesque tori coetusque ministrum
  3. stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
  4. non cepere fores, angustaque deficit aedes.
  5. erubuit risitque deus dilectaque Polli
  6. corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
  7. ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
  8. tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
  9. Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
  10. tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
  11. aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
  12. fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
  13. te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
  14. texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
  15. nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
  16. ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
  17. clausisti calidas gemina testudine nymphas.
  18. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
  19. Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
  20. et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
  21. despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
  22. da templum dignasque tuis conatibus aras.
  23. quas puppes velis nolint transire secundis,
  24. quo pater aetherius mensisque accita deorum
  25. turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
  26. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
  27. montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
  28. terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
  29. asperaque invitae perfringam viscera terrae.
  30. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
  31. non Amphioniae steterint velocius arces
  32. Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
  33. Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
  34. innumerae coiere manus: his caedere silvas
  35. et levare trabes, illis immergere curae
  36. fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
  37. protectura hiemes atque exclusura pruinas,
  38. indomitusque silex curva fornace liquescit.
  39. praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
  40. oppositas rupes et saxa negantia ferro,
  41. hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
  42. insudat validaque solum deforme bipenni,
  43. cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,
  44. ipse fodit, ditesque Caprae [*]() viridesque resultant
  45. Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo,
  46. non tam grande sonat motis incudibus Aetne,
  47. cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris
  48. Lemniacis fragor est. ubi flammeus aegida cadat
  49. Mulciber et castis exornat Pallada donis,
  50. decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi
  51. artifices mirantur opus. vix annus anhelat
  52. alter, et ingenti dives Tirynthius arce
  53. despectat fluctus et iunctae tecta novercae
  54. provocat et dignis invitat Pallada templis,
  55. iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens
  56. fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores
  57. Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae,
  58. nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos,
  59. [*](ditesque Caprae M: dites Capreae s. those of Thebes by the music of Amphion. )
  60. cedat atrox Nemec: litat hic felicior infans.
  61. ipsae pumiceis [*]() virides Nereides antris
  62. exsiliunt ultro: scopulis umentibus haerent
  63. nec pudet occulte nudas spectare palaestras.
  64. spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus
  65. silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat,
  66. et placidus Limon omenque [*]() Euploea carinis
  67. et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias
  68. addisces, Misene, tubas, ridetque benigna
  69. Parthenope gentile sacrum nudosque virorum
  70. certatus et parva suae simulacra coronae.
  71. Quin age et ipse libens proprii certaminis actus
  72. invicta dignare manu; seu nubila disco
  73. findere seu volucres zephyros praecedere telo
  74. seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras,
  75. indulge sacris, et, si tibi poma supersunt
  76. Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
  77. nam capit et tantum non degenerabit [*]() honorem.
  78. quod si dulce decus viridesque resumeret annos,
  79. —da veniam, Alcide—fors huic et pensa tulisses.
  80. Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras
  81. libamenta tuli. nunc ipse [*]() in limine—cerno
  82. solventem voces et talia dicta ferentem:
  83. [*](pumiceis s: puniceis M Pol. (from P). )[*](Limon omenque Guyet: limo numenque M. )[*](degenerabit M: degener ambit Gronovius. )[*](ipse M: ipsum Dom.: ipso s. Macnaghten's punctuation. Palaemon, son of Ino, those at Nemea in honour of Opheltes (Archemorus), for whom see Thebaid iv. (end), v. and vi. (init). famous; Icarus was a son of Oebalus, king of Sparta, and )
  84. ‘macte animis opibusque meos imitate labores,
  85. qui rigidas rupes infecundaeque pudenda
  86. naturae deserta domas et vertis in usum
  87. lustra habitata feris foedeque latentia profers
  88. numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?
  89. quas referam grates? Parcarum fila tenebo
  90. extendamque colus—duram seio vincere Mortem—,
  91. avertam luctus et tristia damna vetabo
  92. teque nihil laesum viridi renovabo senecta
  93. concedamque diu iuvenes spectare nepotes,
  94. donec et hic sponsae maturus et illa marito,
  95. rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
  96. nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
  97. certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
  98. nam templis numquam statuetur terminus aevi.
  99. dum me flammigeri portabit machina caeli,
  100. nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
  101. nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’
  102. sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
  103. populeaque movens albentia tempora silva
  104. et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.
  1. Di, quibus audaces amor est servare carinas
  2. saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
  3. sternite molle fretum placidumque advertite votis
  4. concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
  5. ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
  6. depositum, iuvenis dubio committitur alto
  7. Maecius atque animae partem super aequora nostrae
  8. maiorem transferre parat, proferte benigna
  9. sidera et antemnae gemino considite cornu,
  10. Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
  11. luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
  12. astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
  13. vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
  14. quis honor et regni cessit fortuna secundi
  15. —dicere quae [*]() magni fas sit mihi sidera ponti—,
  16. surgite de vitreis spumosae Doridos antris