Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
  2. [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
  3. liminis et parvae custos inglorius arae?
  4. unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
  5. Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
  6. o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
  7. adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
  8. saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
  9. cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
  10. ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
  11. an Getica venere lyra? stupet ipse labores
  12. annus, et angusti bisseno limite menses
  13. longaevum mirantur opus. deus attulit arces
  14. erexitque suas atque obluctantia saxa
  15. summovit nitens et magno pectore montem
  16. reppulit: immitem credas iussisse novercam.
  17. Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
  18. incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
  19. sive tui solium Iovis et virtute parata
  20. astra tenes, haustumque tibi succincta beati
  21. nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe: